- HAESITANTES
- HAESITANTESdicti sunt Eutychiani Haeretici. Vide Leontium de Sectis Act. 6. et 7. et supra, ubi de Acephalis. Graece διακρινόμενοι: quod sc. a Synodi Chalcedonensis Communione haesitabundi abstinerent. Quibus proni οἱ Συνοδίται, Synoditae h. e. Synodo illi addicti, oppositi sunt, Ibid. Vide Ioh. Forbes. Instruct. Historico - Theolog. l. 3. c. 14. §. 4. et Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce διαρίνω, item Συνοδίτης.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.